EE 8.1, 210

Home > Europe > Italy > Marche > Castrum Truentinum > EE 8.1, 210

Dating

No information available.

Text

Ob merita / Claudiae Hedones et memori/am Ti(beri) Claudi Himeri fili(i) eius / cultores Herculis universi iu/rati per I(ovem) O(ptimum) M(aximum) Geniumque Imp(eratoris) / Caesaris Nervae Traiani Aug(usti) / Ger(manici) ita censuerunt / placere sibi posterisque suis / uti quodannis in perpetuum / VI Idus Febr(uarias) natale Ti(beri) Clau/ di Himeri colerent vesce/renturque in templo Her/culis quod si ita non / fecissent tunc eo an/no quo cessatum fuisset / hi cultores Herculis qui / in titulo marmoreo scri/pti sunt posterique eorum / inferrent cultoribus / imaginum Caesaris n(ostri) qui / sunt in vico strament(o) annuos HS CC n(ummum) / item [ // ] / mat[