DEFTest 7

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Ostia > DEFTest 7

Dating

No information available.

Text

Iunia D(ecimi) f(ilia) Libertas / hortorum et aedificiorum et tabernarum Hilar/onianorum Iunianorum ita uti macerie sua propria / clusi sunt quae iuris eius in his sunt usum fructumqu[e] / dedit concessit libertis libertabusque suis quive ab [iis] / posterisque eorum manumissi manumissaeve sun[t] / eruntve et ne qui ex is usum fructumve portioni[s] / suae vendidisse aut alienasse aut ali concessisse / velit donec ad unum unamve usus fructus / perveniat et si nemo ex familia superaverit / tunc eos hortos cum aedifici(i)s et tabernis / ita uti macerie clusi sunt finibus suis / proprietatis iurisque esse volo / colonorum coloniae rei publicae Ostiensiu[m] / ex quorum reditu ab re pu(b)lica Ostiensium / ipendi volo in ornationem sepulc{h}ri / et sacrificis die parentaliorum / HS C violae HS C rosae HS C / hanc voluntatem meam publicari volo / ad lib(ertos) libertasq(ue) meos primo loco ius pertineat post eos ad posteros eor(um)