CLEAfrique 49

Home > Africa > Tunisia > Carthage > CLEAfrique 49

Dating

No information available.

Text

Venator iucunde nimis atque arte ferarum / saepe placens agilis gratus fortissimus audax / qui puer ad iuvenes dum non adiunxeris annos / omnia maturo conplebas facta labore / qui licet ex propria populis bene laude placeres / praestabas aliis ut tecum vincere possent / tantaque mirandae fuerant tibi praemia formae / ut te post fatum timeant laudentque sodales / heu nunc tam subito mortis livore peremtum / iste capit tumulus quem non Karthaginis arces / amphitheatrali potuerunt ferre triumpho / sed nihil ad Manes hoc funere perdis acerbo / vivet fama tui post te longaeva decoris / atque tuum nomen semper Karthago loquetur