CIL 9, 7164

Home > Europe > Italy > Abruzzo > Ancient city Sulmona > CIL 9, 7164

Dating

No information available.

Text

C[3 M]urranus et Decri[a] / Se[3 S]ecundae l(iberta) Mel(l)usa sibi et [suis] / salu[to te v]iator qui istac iter facis / salvo tuo corpore consiste et lege / iniquitate Orchi qui perperavit saecula / quod debuerant facere filii patri et / matri fecerunt miseri{s} pater et mater / fili(i)s dulcissimis suis quoniam non / potuerunt ex{s}orare deos ut [3] / suis neque ipsi retinere potuerunt neque / etiam restituere hoc quod [p]o[t]u[erunt] / nomina suorum restituerunt ad superos / Primigeni Severi Pudentis Casti Lucillae et / Potestatis et miseri{s} derelicti{s} [a fi]li(i)s / quoniam sperabant se citius [3] suos / vivi{s} nomina eodem adiecerunt dum / malo fati nati et iniqua fortuna / qui non potuerunt antecedere suos / neque etiam persequi tam cito quam / ipsi cupiunt at nunc miseri{s} deserti{s} / a natis nostris rogamus deos superos / atque inferos ut liceat nepotulum / nostrum Thiasum qui est nobis derelictus / ex Pudente filio iaturus qua[lis] scintilla / quae de igne exierit memoria nostrorum / exsuperet nos vivat valeat sint illi quae / ipse expetet et nunc te rogamus nepotule / noster per tuorum maiorum misericor/diam ut tu pietati servias et hoc sep{h}ul/crum tuorum tutaris et / si qui(s) te roga(ve)rit qui hoc comporta(ve)rit / dicito avus meus Murranus nam ipsa / miseria docet etiam barbaros scribere / misericordias et nunc rogo vos omn/es natos nascentesque ut si quid la(p)sus / me praeterit hominem barbarum natu / Pannnium multis ulceri(bu)s et malis / perturbatum ignoscatis rogo at nu[nc] / iprecamus deos ut si quis hoc sep{h}ulcr[um] / aut hunc titulum laeserit in[tulerit 3] / fortuna mala et quod mer[itu]m sit [hunc] / titulum quicumque legerit aut lege[ntem] / ausculta(ve)rit allevet illos for[tuna] / superior et valeant semper [in aeterno(?)] / quicumque in hoc titulo scrip[ta legerit] / quietis sit vobis terra levis et [3] / desperatum qui superant [3] / tempore obito sit [3]