CIL 9, 3513

Home > Europe > Italy > Abruzzo > Barisciano > CIL 9, 3513

Dating

No information available.

Text

L(ucius) Aienus L(uci) f(ilius) Q(uintus) Baebatius Sex(ti) f(ilius) aedem dedicarunt / Iovis Liberi Furfone a(nte) d(iem) III Idus Quinctileis L(ucio) Pisone A(ulo) Gabinio co(n)s(ulibus) mense Flusare / comulateis olleis legibus illeis regionibus utei extremae [f]unda(m)e(nta) lapide / facta hoiusque aedis ergo uteique ad eam aede(m) scalasque lapide stu(ctas) (r)uend(as)(ue) / columnae stant citra scalas ad aedem versus stipitesque aedis huus tabula/mentaque utei tangere sarcire tegere devehere defigere (e)mndare ferro oeti / promovere referre [liceat] fasque esto sei quod ad eam aedem donum datum donatum dedicatum/que erit utei liceat oeti venum dare ubei venum datum erit id profanum esto venditio / locatio aedilis esto quemquomque veicus Furfens(is) fecerit quod se sentiunt eam rem / sine scelere sine piaculo [vendere] alis ne potesto quae pequnia recepta erit ea pequnia emere / conducere locare dare quo id templum melius honestius seit liceto quae pequnia ad eas / res data erit profana esto quod d(olo) m(alo) non erit factum quod emptum erit aere aut argento / ea pequnia quae pequnia ad id {T}emum data erit quod emptum erit eis rebus eadem / lex esto quasei sei dedicatum sit sei qui h{e}ic sacrum surupuerit aedilis multatio esto / quanti volet idque veicus Furf(ensis) mai(or) pars FIFELTARES sei asolvere volent sive condemnare / liceto sei quei ad huc templum rem deivinam fecerit Iovi Libero aut Iovis Genio pelleis / coria fanei sunto