CIL 9, 3160

Home > Europe > Italy > Abruzzo > Provincia di LAquila > Corfinium > CIL 9, 3160

Dating

No information available.

Text

]ASA[3] Corfiniensium sacer[doti 3] / pontifici curatori Kalendar(ii) rei public(ae) aedil(i) praef(ecto) IIIIvir(o) IIIIvir(o) i(ure) d(icundo) / huius propter morum gravem patientiam maximamque verecundiam / splendidissimus ordo consentiente populo tabulas patrocinales a{h}eneas / liberisq(ue) eius offerri censuerunt qui accepto honore statim / splendidissimum ordinem liberosq(ue) et coniuges eorum sed et populum public(e) / epulantes maximo cum gaudio exhilaravit huius ob merita / ordo populusque Corfiniensium / (!) remunerandam adfectionem quem in singulos universosque cives suos exhibuit / liberisque eius equestris dignitatis pueris ex pecunia publica poni censuerunt / cuius ob dedicationem obtulit decurionibus et universo populo HS L mil(ia) nummum / quae Mammiana vocentur ex cuius summae usuris die natialis eius VII Idus Febr(u)ar(ias) / divisionem percipere possint quod si die praestituto condicioni paritum non fuerit / tunc eius diei divisio ad Sulmonensium civitatem pertinere debebit item dedit / decurionibus discumbentibus et liberis eorum singul(is) HS XXX nummos sevir(is) Augustal(ibus) / vescent(ibus) singul(is) HS XX numm(os) plebei unversae epulantibus singulis HS VIII nummos l(ocus) d(atus) d(ecreto) d(ecurionum)