CIL 8, 213

Home > Africa > Tunisia > Kasserine > Cillium > CIL 8, 213

Dating

No information available.

Text

Huc iterum pietas venerandas erige mentes / et mea quo nosti carmina more fove / ecce Secundus adest iterum qui pectore sancto / non monmenta patri sed nova templa dedit / quo nunc Calliope gemino me limite cogis / quas iam transegi rusus adire vias / nempe fuit nobis operis descriptio magni / diximus et iunctis saxa polita locis / circuitus nemorum currentes dulciter undas / atque reportantes mella frequenter apes / hoc tamen hoc solum nostrae puto defuit arti / dum cadis ad multos ebria Musia iocos / in summo tremulas galli non diximus alas / altior extrema qui puto nube volat // cuius si membris vocem natura dedisset / cogeret hic omnes surgere mane deos / et iam nominibus signantur limina certis / cernitur et titulis credula vita suis / opto Secunde geras multos feliciter annos / et quae fecisti tu monmenta legas