CIL 8, 1574

Home > Africa > Tunisia > Musti > CIL 8, 1574

Dating

written: 161 - 169 CE

Text

Fortunae Augustae sacrum / Imp(eratori) Caes(ari) M(arco) Aurelio Antonino Aug(usto) Armeniaco et Imp(eratori) Caes(ari) L(ucio) Aurelio Vero Aug(usto) Armeniaco / templum quod C(aius) Iulius C(ai) f(ilius) Corn(elia) Galba |(centurio) leg(ionis) XXII Primig(eniae) hastatus ex HS XXX mil(ibus) n(ummum) testamento suo fieri iussit L(ucius) Iulius L(uci) f(ilius) Corn(elia) / Rogatus Kappianus frater patruelis et heres eius adiectis ob honorem flam(onii) perp(etui) sui HS X mil(ibus) n(ummum) et amplius quae professus est HS XXX mil(ibus) n(ummum) cum fratribus / Potito Natale Honorata faciendum curavit L(ucius) Iulius Titisenus Rogatus Kappianus fil(ius) sororis et heres eius consummavit et cum / A(ulo) Titiseno Honorato Kappiano fil(io) suo dedicavit et ob dedicationem triduo ludos decurionibus sportulas populo epulum et gymnasium dedit