CIL 6, 25369

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 25369

Dating

No information available.

Text

[Hic est sep]ula Quincti Ranci feilia / [Quincti le]iberti Prot quoi fatum grave / [crudeles] Parcae ac finem vitae statuerunt / [vix quom ess]et bis decem anneis nata indigniter / [nam quod c]oncepit leiberum semem duplex / [quom recte] pareret patrono aux{s}ilium ac decus / [expertam mul]ta commoda atque incommoda / [inmitis] mors eripuit sueis parentibus / [nunc illi s]ummo in luctu ac sollicitudine / [prae deside]rio gnatae fletus in dies // edunt sibei esse ereptam talem filiam / pater mei et genetrix germana oro atque o[bsecro] / desinite luctu questu lacrmas fundere / sei in vita iucunda vobeis voluptatei fuei / viro atque ameiceis noteisque omnibus / nunc quoniam fatum se ita tolit animo vo[lo] / aequo vos ferre concordesque vivere / quas ob res hoc monumentum aedificavit [pater] / suae gnatae sibeique uxori hanc constituit [domum] / aeternam ubei omnes pariter aevm degen[t]