CIL 6, 2067a

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 2067a

Dating

No information available.

Text

Imp(eratore) Caesare Domitia]no Aug(usto) Germanico XV / [pontifice maximo tribunic(ia) po]test(ate) VIIII censore perpetuo p(atre) p(atriae) / [M(arco) Cocceio] Nerva II co(n)s(ulibus) / [magisterio P(ubli) Sal]lusti Blaesi II / [III Non(as) ] Ianuar(ias) / [in Capitolio in pronao Iovis O(ptimi) M(aximi) Ti(berius) Tutinius Seve]rus frater Arvalis ad collegium fratrum Arvalium rettulit cum di immortales / [propitiato numine suo vota orbis terrarum quae pro salute] Imp(eratoris) Caesaris divi Vespasiani f(ilii) Domitiani Aug(usti) Germanici pontificis maximi et / [Domitiae Aug(ustae) coniugis eius totiusque domus eorum cupi]de suscepta erant exaudierunt convenire collegio priora solvere et nova in / [proximum annum suscipere collegium decrevit] / [quod bonum faustum felix salutareque sit(!) cum vota] contingeret ut priora solverentur et nova voverentur pro salute t incolu/[mitate Imp(eratoris) Caesaris divi Vespasiani f(ilii) Domitiani Aug(usti) Germa]nici pontificis maximi et Domitiae Augustae coniugis eius totiusque domu eorum / [Iovi O(ptimo) M(aximo) b(ovem) m(arem) Iunoni Reginae b(ovem) f(eminam) Minervae b(ovem) f(eminam) Saluti p(ublicae)] p(opuli) R(omani) Q(uiritium) b(ovem) f(eminam) / [eodem die ibidem in area 3 frater Arvalis ture et vino in ig]ne in foculo fecit vino mola cultroque Iovi O(ptimo) M(aximo) b(ovem) m(arem) Iunoni Reginae b(ovem) f(eminam) Minervae b(ovem) f(eminam) / [Saluti publicae p(opuli) R(omani) Q(uiritium) b(ovem) f(eminam) exta aulicocta reddidit] / [eodem die in pronao Iovis O(ptimi) M(aximi) 3 frater] Arvalis a{d}stante collegio fratrum Arvalium vota pro salute et incolumitate / [Imp(eratoris) Caesaris divi Vespasiani f(ilii) Domitiani Aug(usti) Germanici pontifi]cis maximi trib(unicia) pot(estate) censoris perpetui p(atris) p(atriae) et Domitiae Aug(ustae) coniugis eius / [totiusque domus eorum nomine collegii fratrum Arvalium] in haec verba suscepit / [Iuppiter O(ptime) M(axime) si Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus Aug(ustus) Ge]rmanicus trib(unicia) potestate censor perpetuus p(ater) p(atriae) et Domitia Aug(usta) coniunx{s} eius / [quos me sentio dicere vivent domusque eorum incolumis erit a(nte) d(iem)] III Nonas Ianuar(ias) quae proximae p(opulo) R(omano) Q(uiritibus) r(ei) p(ublicae) p(opuli) R(omani) Q(uiritium) erunt et eum diem eosque salvos / [servaveris ex periculis si qua sunt eruntve ante eum diem ev]entumque bonum ita uti me sentio dicere dederis eosque in eo statu quo nunc sunt / [aut eo meliore servaveris ast tu ea ita faxis tum tibi nomine coll]egi(i) fratrum Arvalium bovem auratum voveo esse futurum / [Iuno Regina quae in verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bove aurato vovi esse futurum qu]od hodie vovi ast tu ea ita faxis tum tibi nomine collegi(i) fratrum bovem auratam / [voveo esse futurum] / [Minerva quae in verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bove aurato vovi esse futurum quod hodie] vovi ast tu ea ita faxis tum tibi in eadem verba nomine colleg(ii) fratr(um) Arval(ium) bove aurata voveo / [esse futurum] / [Salus publica p(opuli) R(omani) Q(uiritium) quae in verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bo]ve aurato vovi esse futurum quod hodie vovi ast tu ea ita faxis tum tibi in eadem / [verba nomine collegii fratrum Arvalium bove aurata] voveo esse futurum / [in collegio adfuerunt 3 L(ucius)] Venuleius Apronianus L(ucius) Maecius Postumus Q(uintus) Tillius Sassius / [isdem co(n)s(ulibus) 3 Idus Ianuar(ias) magi]sterio P(ubli) Sallusti Blaesi II / [in pronao aedis Concordiae P(ublius) Sallustius Blaesus magister fratrum] Arvalium manibus lautis velato capite sub divo culmine contra orientem deae / [Diae cum collegis sacrificium indixit] / [quod bonum faustum felix fortunatum salutareque sit Imp(eratori) Caesa]ri Domitiano Aug(usto) Germanico pontifici maximo et Domitiae Aug(ustae) coniugi eius / [totique domui eorum populoque Romano Quiritibus fratribusque] Arvalibus mihique sacrificium deae Diae hoc anno erit a(nte) d(iem) VIII K(alendas) Iun(ias) domi / [a(nte) d(iem) VI K(alendas) Iun(ias) in luco et domi a(nte) d(iem) V K(alendas) Iun(ias) domi] in collegio adfuerunt P(ublius) Sallustius Blaesus L(ucius) Maecius Postumus Q(uintus) Tillius Sassius / [6] / [M(arco) Cocceio Nerva II L(ucio) Cornelio Pusione(?) co(n)s(ulibus) XI K(alendas) F]ebr(uarias) in Capitolio vota reddita et nuncupata pro salute / [Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) Germanici pontif(icis) max(imi) magisterio P(ubli) Sallus]ti Blaesi II / [Iuppiter O(ptime) M(axime) Capitoline si Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianu]s Aug(ustus) Germanicus pontifex maximus tribunicia potestate censor perpetuus p(ater) p(atriae) / [ex cuius incolumitate omnium salus constat quem me se]ntio dicere vivet domusque eius incolumis erit a(nte) d(iem) XI K(alendas) Febr(uarias) quae proximae / [populo Romano Quiritibus r(ei) p(ublicae) p(opuli) R(omani) Q(uiritium) erunt et eum diem eum]que salvom servaveris ex periculis si qua sunt eruntve ante eum diem eventumq(ue) / [bonum ita uti me sentio dicere dederis eumque in eo statu quo nu]nc est aut eo meliore servaveris custodierisque aeternitatem imperi quod susci/[piendo ampliavit ut voti compotem rem publicam saepe facias] ast tu ea ita faxis tum tibi nomine collegi(i) fratrum Arvalium bove aurato voveo / [esse futurum in collegio adfuerunt P(ublius) Sallustius Blaesus L(ucius) Ma]ecius Postumus Q(uintus) Tillius Sassius L(ucius) Veratius Quadratus L(ucius) Venuleius Apronianus / [L(ucio) Antistio Rustico Ser(vio) Iulio Serviano co(n)s(ulibus)] VIIII K(alendas) Maias magisterio P(ubli) Sallusti Blaesi II / [in luco deae Diae piaculum factum per kalatorem et publicos porc]am et agnam expiatam arborem ob vetustatem quod decidit / [Q(uinto) Accaeo Rufo C(aio) Caristanio Frontone co(n)s(ulibus) ma]gisterio P(ubli) Sallusti Blaesi II VIII K(alendas) Iunias / [in domo P(ubli) Sallusti Blaesi mag(istri) II fratres Arvales discumbe]ntes sacrificium fecerunt deae Diae ture et vino pueri senatorum fili(i) patrimi / [matrimi praetextati cum publicis ad aram rettulerunt] / [isdem co(n)s(ulibus)] VI K(alendas) Iun(ias) magisterio P(ubli) Sallusti Blaesi II / [in luco deae Diae fratres Arvales deae Diae sacrificium fecerunt ad aram] porcas piaculares duas luco coinquendi et operi faciundo immolavit P(ublius) Sallustius / [Blaesus mag(ister) II deinde vaccam deae Diae honorariam immolavit] ante lucum in foculo P(ublius) Sallustius / Blaesus mag(ister) II / [P(ublius) Sallustius Blaesus mag(ister) II 3 L(ucius) Po]mpeius Catellius Celer Q(uintus) Tillius Sassius L(ucius) Venuleius Apronianus L(ucius) Maecius Postumus / [in tetrastylo consederunt et ex sacrificio epulati sunt sumptis]que praetextis et coronis spiceis vittatis lucum deae Diae ad summotum escenderun[t] / [et per P(ublium) Sallustium Blaesum mag(ister) II deae Diae agnam opimam immolaru]nt perfectoque sacrificio omnes ture et vino fecerunt deinde coronis inlatis signis/[que unctis L(ucium) Veratium Quadratum ex Saturnalibus primis ad Sat]urnalia secunda annuum magistrum fecerunt item fecerunt L(ucius) Venuleium / [Apronianum flaminem deinde in tetrastylum desci]derunt ibique in triclinio discumbentes epulati sunt ad magistrum P(ublium) / [Sallustium Blaesum post epulas riciniatus soleatus cum co]rona pactili rosacea summoto supra carcares escendit et signum quadrigis / [et desultoribus misit praesidente 3 victores pa]lmis et coronis argenteis honoravit / [eodem die Romae domo apud mag(istrum) P(ublium) Sallustium Blaesum idem] qui in luco cenarunt / [V K(alendas) Iun(ias) domo apud mag(istrum) P(ublium) Sallustium Blaesum fratres Arvales] ad consummandum sacrificium deae Diae cenarunt et inter cenam P(ublius) / [Sallustius Blaesus 3] L(ucius) Maecius Postumus L(ucius) Arruntius Catellius Celer L(ucius) Veratius Quadratus ture et vino fecerunt / [ministrantibus pueris patrimis et matrimis isdem qui VIII K(alendas)] Iunias et fruges libatas ministrantibus calatoribus et publicis pueri riciniati / [praetextati ad aram rettulerunt lampadibus incensis tusca]nicas contigerunt quas per calatores domibus suis miserunt / [M(anio) Acilio Glabrione M(arco) Ul]pio Traiano co(n)s(ulibus) III K(alendas) Maias / [piaculum factum in luco deae Diae per calatorem et publicos ob ferrum in]latum ut acta insculperentur magisteri P(ubli) Sallusti Blaesi II / [isdem co(n)s(ulibus?) 3 piaculum factum in luco deae Diae per ca]latorem et publicos ob ferrum elatum