CIL 6, 1771

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 1771

Dating

No information available.

Text

Ex auctoritate / Turci Aproniani v(iri) c(larissimi) / praef(ecti) urb(i) / licet formam dispositionis / acta contineant ad fidem ta/men gestorum plenius memoriae / tradendam tabulam placuit adfigi / quae publicaret ordinem rerum / cum suarios damnis videremus / adfectos et eos etiam ordines / qui suariam faciunt providimus / his levamen ex titulo canonico / vinario ut viginti quinque milia / amorum annua consequantur / sub ea divisione ut duae partes / suariis tertia vero his ordinibus / proficiat qui suariam recognos/cunt ita ut idem ordines iuxta con/suetudinem tam proprium quod / appellatur quam annonas exsol/vant et moderatione adhibita / perinde a possesore ssuscipiant / adque accipere sunt soliti anti/quo more praeeunte interdicentes / ne normia illa indebitaque prae/stentur quaae tam tribunus quam / patroni diversi et varia conseque/bantur officia contra quod inter / dictum si qui ausi fuerint de com/muni largiri et scribae quidem / c{a}eterique poenae subiaceant