CIL 6, 1741

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 1741

Dating

written: 359 - 380 CE

Text

Honori / Memmio Vitrasio Orfito v(iro) c(larissimo) / genere nobili domi forisque ad / exemplum veterum continentia ius/titia constantia providentia omni/busque virtutibus semper inlustri / praef(ecto) urbi non multo interposito / tempore iterum praef(ecto) urbi proconsuli / Africae comiti ordinis primi item / comiti intra consistorium ordinis / primi legato petitu senatus populi/q(ue) Romani comiti ordinis secundi / consulari provinciae Siciliae ponti/fici maiori Vestae quindecimviro s(acris) f(aciundis) / pontifici Solis consuli praetori quae/stori [k(andidato)] atque his omnibus ab ipsa / iuventute perfuncto ob eius tem/poribus difficillimis egregias ac / salutares provisiones / susceptorum Ostiensium sive Portu/ensium antiquissimum corpus ob / utilitatem urbis Romae recreatum / statuam constituit