CIL 6, 1736

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 1736

Dating

written: 376 CE

Text

Hymetii / [3] Iulio Festo Hymetio c(larissimo) v(iro) / correctori Tusciae et Umbriae praetori urbano / consulari Campaniae cum Samnio / vicario urbis Romae aeternae proconsuli / provinciae Africae ob insignia eius / in rem publicam merita et ob depulsam / ab eadem provincia famis et inopiae vastitatem / consiliis et provisionibus et quod caste / in eadem provincia integreque versatus est / [qu]od neque aequitati in cognoscendo / neque iustitiae defuerit quod studium / sacerdotii provinciae restituerit / ut nunc a conpetitoribus adpetatur / quod antea formidini fuerit ob quae eadem / provincia Africa decretis ad divinos principes / dominos nostros missis / Valentem Gratianum et Valentinianum / perpetuos Augustos / statuam unam apud Carthaginem sub auro / alteram quoque Romae eidem sub auro / postulandam esse credidit quod nulli / proconsulum vel ex proconsulibus / statuendam antea postularit // DD(ominis) nn(ostris) Val[ente V et Valentiniano co(n)s(ulibus?)]