CIL 6, 1698

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 1698

Dating

written: 377 CE

Text

Dedicata III Kal(endas) Maias / d(omino) n(ostro) Gratiano IIII et Merobaude / co(n)s(ulibus) // Phosphorii / Lucio Aur(elio) Avianio Symmacho v(iro) c(larissimo) / praefecto urbi consuli pro praefectis / praetorio in urbe Roma finitimisque / provinciis praefecto annonae ur/bis Romae pontifici maiori quinde/cemviro s(acris) f(aciundis) multis legat[io]nibus / pro amplissimi ordinis desideriis / apud divos principes functo qui / primus in senatu sententiam roga/ri solitus auctoritate prudentia atq(ue) / eloquentia pro dignitate tanti ordi/nis magnitudinem loci eius inpleve/rit auro inlustrem statuam quam / a dominis Augustisq(ue) nostr(is) senatus / amplissimus decretis frequentib(us) in/petrabit idem triumfatores principes / nostri constitui adposita oratione ius/serunt quae meritorum eius ordinem / ac seriem contineret quorum perenne / iudicium tanto muneri hoc quoque ad/didit ut alteram statuam pari splen/dore etiam apud Constatinopolim / conlocaret