CIL 6, 10241

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 10241

Dating

No information available.

Text

D(is) M(anibus) / M(arci) Herenni / Proti v(ixit) a(nnos) XXII / m(enses) II d(ies) V fecerunt parentes / M(arcus) Herennius Agricola et / Herennia Lac(a)ena filio / chirographum ollaria n(umero) IIII / cineraria n(umero) IIII intrantibus par/te laeva qu(a)e sunt in monumento / T(iti) Flavi Artemidori quod est via / Salaria in agro Volusi Basilids / ientibus ab urbe parte sinistra do/nationis causa mancipio accepit / M(arcus) Herennius Agricola de T(ito) Flavio / Artemidoro HS n(ummo) I libripende M(arco) / Herennio Iusto antestatus est Ti(berium) / Iulium Erotem inque vacuam / possessionem earum ollarum / et cinerariorum T(itus) Flavius Arte/midorus Herennio Agricol(a)e ire / aut mittere ossaque inferre per/misit sacrumque quotiens face/re vellt Herennius Agricola / heredesve eius permisit clavis(q)ue / eius monumenti potestatem factu/rum se dixit dolumque malum / huic rei abesse afuturumque / [es]se haec recte dari fieri praestari/que stipulatus est M(arcus) Herennius / Agricola spepondit T(itus) Flavius / Artemidorus act(um) XVIII K(alendas) Ianuar(ias) / C(aio) Calpurnio Flacco L(ucio) Trebio / Germano co(n)s(ulibus)