CIL 5.p, 6173

Home > Europe > France > Bourgogne > Mediolanum > CIL 5.p, 6173

Dating

No information available.

Text

Condidit Ambrosius templu(m) dominoque sacravit / nomine apostolico munere reliquiis / forma crucis templum est templu(m) victoria Christi / sacra triumphalis signat imago locum / in capite est templi vitae Nazarius almae / et sublime solum martyris exuviis / crux ubi sacratu(m) caput extulit orbe reflexo / hoc caput est templo Nazarioque domus / qui fovet aeterna(m) victor pietate quietem / crux cui palma fuit crux etiam sinus est