CIL 5, 532

Home > Europe > Italy > Friuli > Ancient city Trieste > CIL 5, 532

Dating

written: 138 - 161 CE

Text

L(ucio) Fabio [L(uci) f(ilio)] Pup(inia) Sev[e]ro / quaestor[i] / urbano / [de]cu[r(iones) et] plebs T[ergesti]nor(um) // ] K[a]l(endas) Novembr(es) / [quod 3]spanius Lentulus / et [3]s Nepos IIv[i]r(i) iur(e) dic(undo) v(erba) f(ecerunt) / [L(ucium) Fabium S]everum clarissimum vi/[rum m]ulta iam pridem in rem p(ublicam) nos/[tra]m beneficia contulisse ut qui a pri/[m]a sua statum aetate id ege[r]it uti in ad/[iuva]nda patria sua et dignitate et el[o]quentia cres/[ce]ret nam ita multas et magnificas causas publi/[c]as aput optimum principem Antoninum Aug(ustum) Pium / [a]dseruisse egisse vicisse sine ullo quidem aerari nos/[t]ri ipendio ut quamvis admodum adulescens senili/bus tamen et perfectis operibus ac factis patriam suam nos/que insupe[r] sibi universos obstrinxerit nunc vero tam gr/andi beneficio tam salubri ingenio ta[m] perpetua ut[il]itate rem / p(ublicam) n(ostram) adfecisse ut omnia praecedentia facta sua quamquam im/mensa et eximia s[i]nt facile superari[t] nam in hoc quoque mira/bilem esse c(larissimi) v(iri) virtutem quod cotidie in bene faciendo et in pa/tria sua tuenda ipse se vincat et id[cir]co [q]uamvis pro mensu/ra beneficiorum eius impares in referenda gratia simus inte/rim tamen pro tempore vel facultate ut adiuvet saepe factu/[r]us rem[u]nerandam esse c(larissimi) v(iri) benevolentiam non ut illum pro/niorem habeamus aliut enim vir ita natus non potest facere sed / ut nos iudicantibus gratos praebeamus et dignos tali decore ta/lique praesidio q(uid) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) primo censente Calpurnio Certo / cum Fabius Severu[s vi]r amplissimus adque clarissimus tanta pietate tanta/[q]ue adfectione rem p(ublicam) n(ostram) amplexus sit itaque pro minimis ma/[x]imisque commodis eius excubet adque omnem praestantiam / [s]uam exerat ut manifestum sit id eum agere ut non modo nobis sed pro/ximis quoque civitatibus declaratum velit esse se non ali quam / [pa]triae suae natum et civilia studia quae in eo quamvis admodum / iuvene iam sint peracta adque perfe[c]ta ac senatoriam dig/[ni]ta[t]em hac maxime ex causa concupivisse uti patriam su/[am c]um ornatam tum ab omnib[us] iniuriis tutam defensamque / praestaret interim aput iudices a Cae[sar]e datos interim aput ip/[sum I]mperatorem causis publicis patro[ci]nando quas cum iusti/tia divini principis tum su[a] eximia ac [pr]udentissima oration(e) / s[e]m[pe]r no[b]is victoria firmiores r[e]misit ex proximo vero // ut manifestatur cael[es]tibus litteris Antoni/ni Aug(usti) Pii tam feliciter d[e]siderium pu[b]licum a/pud eum sit prosecutus impetrando uti Car/ni Catalique attributi a divo Augusto rei publi/cae nostrae prout qui meruissent vita atque cen/su per aedilitatis gradum in curiam nostram admit[te]/rentur ac per hoc civitatem Romanam apisceren/tur et aerarium nostrum ditavit et curiam complev[it] / et universam rem p(ublicam) n(ostram) cum fomentis ampliavit adm[it]/tendo ad honorum communionem et usurpation[em] / Romanae civitatis et optimum et locupletissimum / quemque ut scilicet qui olim erant tantum in redit[u] / pecuniario nunc et in illo ipso duplici quidem per / honorariae numerationem repperiantu[r e]t sin[t] / cum quibus munera decurionatus iam ut pauci[s one]/rosa honeste de pl[e]no compartiamur ad cui[ius rei] / gratiam habendam ut in saecula perm[a]nsu[ro eius] / modi beneficio oportuerat quidem si fieri poss[et et] / si verecundia clarissimi viri permitteret universos n[os] / ire et gratias ei iuxta optimum principem agere sed / quoniam certum est nobis onerosum ei futurum t[a]/le nostrum officium illut certe proxime fieri opo[r]tet o(b) statuam ei auratam equestrem primo quoque / tempore in celeberrima fori [n]ostri et i[n] / basi eius hanc nostram c[o]nsensionem adque hoc / decretum inscribi uti ad posteros nostros tam volt[us] / amplissimi viri quam facta per[m]aneant petique a / [Fa]bio Vero egregio viro patris Severi uti quando q[ui]dem et commentum hoc ipsius sit providentiae qua / rem publicam n(ostram) in[f]atigabili cura gubernat et in hoc / plus publici benefici(i) quod talem et nobis et imperio civem p[ro]creavit adque formavit cuius opera studioq(ue) et ornatio[res] / et tutiores in dies nos magis magisque sentiamus uti patiatu[r] / se in hanc rem ad fili[u]m suum legari mandarique sibi / uti gratias publice c[l]ariss[im]o viro mandatu no[s]/tro agat et gaudium universorum singulorumqu[e] / ac voluntatem ut mag[i]ster talium rerum in notitia[m] / eius perferat censuerunt