CIL 5, 5050

Home > Europe > Italy > Trentino-Alto Adige > Cles > CIL 5, 5050

Dating

written: 46 CE

Text

M(arco) Iunio Silano Q(uinto) Sulpicio Camerino co(n)s(ulibus) / Idibus Marti(i)s Bai(i)s in praetorio edictum / Ti(beri) Claudi Caesaris Augusti Germanici propositum fuit id quod infra scriptum est / Ti(berius) Claudius Caesar Augustus Germanicus pont(ifex) / maxim(us) trib(unicia) potest(ate) VI imp(erator) XI p(ater) p(atriae) co(n)s(ul) designatus IIII dicit / cum ex veteribus controversis peentibus aliquamdiu etiam / temporibus Ti(beri) Caesaris patrui mei ad quas ordinandas / Pinarium Apollinarem miserat quae tantum modo / inter Comenses essent quantum memoria refero et / Bergaleos isque primum apsentia(!) pertinaci patrui mei / deinde etiam Gai principatu quod ab eo non exigebatur / referre non stulte quidem neglexserit et posteac / detulerit Camurius Statutus ad me agros plerosque / et saltus mei iuris esse in rem praesentem misi / Plantam Iulium amicum et comitem meum qui / cum adhibitis procuratoribus meis qui{s}que in alia / regione quique in vicinia erant summa cura inqui/sierit et cognoverit cetera quidem ut mihi demons/trata commentario facto ab ipso sunt statuat pronun/tietque ipsi permitto / quod ad condicionem Anaunorum et Tulliassium et Sindu/norum pertinet quorum partem delator atributam Triden/tinis partem ne atributam quidem arguisse dicitur / tam et si animadverto non nimium firmam id genus homi/num habere civitatis Romanae originem tamen cum longa / usurpatione in possessionem eius fuisse dicatur et ita permix/tum cum Tridentinis ut diduci ab i(i)s sine gravi splendi(di) municipi(i) / iniuria non possit patior eos in eo iure in quo esse se existima/verunt permanere benificio meo eo quidem libentius quod / pleri{s}que ex eo genere hominum etiam militare in praetorio / meo dicuntur quidam vero ordines quoque duxisse / non nulli llecti in decurias Romae res iudicare / quod benificium i(i)s ita tribuo ut quaecumque tanquam / cives Romani gesserunt egeruntque aut inter se aut cum / Tridentinis alisve rata{m} esse iubea nominaque ea / quae habuerunt antea tanquam cives Romani ita habere i(i)s permittam