CIL 5, 2781

Home > Europe > Italy > Veneto > Padova > CIL 5, 2781

Dating

No information available.

Text

omni m]odo iudicio repellatur vrum quicumque intentionibus suis probationes [ad]/[dere queat] habeat adeundi iudicis liberam potestatem ac manifestis indiciis uor[u]m [fide] / [crimen st]et edat ut pro qualitate factorum conpetenter in eum qui convictus fuerit [ani]/[madvertat]ur quod si minime potuerit ea quae intentaverit conprobare scire debet sever[is]/[simae se sen]tentiae subiugandum sane si quis alicui maiestatis crimen intenderit / [cum in huiu]smodi obiectus minime quemquam privilegi dignitatis alicuius a strictori / [inquisiti]one tueatur sciat se quoque tormentis esse subdendum si aliis manifestis indi/[ciis iam a]ut argumentis accusationem suam non potuerit conprovare cum in eo qui / [huius ess]e temeritatis depraehendetur illud quoque tormentis erui oporteat cuius / [consilio a]dque instinctu ad accusationem accessisse videatur ut ab omnibus tanti / [comissi] consciis vindicta possi reportari / [infamibus] autem quod adeundi quoque iudicis tam statutis parentum nostrorum quam / [etiam no]stris sanctionibus interclusa sit facultas omnibus cognitum est cum eiusmodi / [personis] audientia non debeat commodari quandoquidem eos pro tanti sceleris audacia / [gladio con]veniat subiugari / [in servis quoq]ue sive libertis qui dominos vel patronos accusare aut deferre temptant eius/[modi poenam] iuxta antiqui quoque iuris statutum obserandam esse censuimus ut scilicet / [professio ta]m atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sentetiam iudicis / [comprimatu]r ac denegata audientia patibulo adfixus qui ad eiusmodi desperationem / [processeri]t exemplum ceteris praestet ne quis in posterum audaciae similis existat / [praeterea ut] undique versum securitati innocentium consulatur placet etiam famosos / [libellos no]n admitti quos sine nomine propositos si qui invenerit statim detrahere ad/[que discerper]e vel igni debebit exurere in quibus etiam iudicum eiusmodi observantiam / [tenere fas] sit ut si forte ad se talis libellus perlatus fuerit igni eum praecipiat concre/[mari cum] eiusmodi scripturam ad audientia iudicis penitus oporteat submoveri manen/[te item in e]os inquisitione qui libellos eiusmodi proponere ausi fuerint ut reperti debi/[tis temeri]tatis suae poenis subiciantur / [super his] itaque omnibus tam ad praefectos nostros quam etiam et praesides et rati/[onales et] magistrum privatae scripta direximus quorum exempla alio edicto nostro / [quid ad huiu]smodi legem statutumque contineat plenissime declara(n)tur / [fidem ut no]stis conscientia vestra quae testis est praebet eam summam clementiae / [nostrae res]pectibus et fuisse seper et esse curarum ut beatitudo urbis Romanae / [quae nutibus] nostris obtemperat adversus omnes omnino calumnias quas in universum / [ibi genu]s Caesarianorum desperatio porrigebat firmissimis munita securitatibus / [tuta sit]