CIL 3.p, 92401

Home > Europe > Romania > Rosia Montana > CIL 3.p, 92401

Dating

No information available.

Text

Descriptum et recognitum factum ex libello qui propositus / erat Alb(urno) Maiori ad statione(m) Resculi in quo scriptum erat / id quod i(nfra) s(criptum) est / Artemidorus Apolloni magister collegi(i) Iovi Cerneni et / Valerius Niconis et Offas Menofili qu(a)estores collegi(i) eius/dem posito hoc libello publice testantur / ex collegio s(upra) s(cripto) ubi erant ho[m(ines)] LIIII ex eis non plus / rema(n)sisse ad Alb(urnum) quam quot h(omines) XVII Iulium Iuli quoque / commagistrum suum ex die magisteri(i) sui non accessisse / ad Alburnum neq(ue) in collegio seque eis qui pr(a)e/sentes fuerunt rationem reddedisse et si qui / eorum (h)abuerat reddedisset sive funeribus // et cautionem suam in qua eis caverat recepisset / modoque autem neque funeraticis sufficerent / neque loculum (h)aberet neque quisquam tam magno / tempore diebus quibus legi continetur convenire / voluerint aut conferre funeraticia sive munera / seque i[d]circo per hunc libellum publice testantur / ut si quis defunctus fuerit ne putet se colle/gium (h)abere aut ab eis aliquem petitio/nem funeris (h)abiturum / propositus Alb(urno) Maiori V Idus Febr(uarias) Imp(eratore) L(ucio) Aur(elio) Vero III et Quadrato co(n)s(ulibus) / act(um) Alb(urno) Maiori // Descriptum et recognitum / factum ex libello qui propo/situs erat Alb(urno) Maiori ad statio/nem Resculi in quo scrip/tum erat id quo i(nfra) / s(criptum) est / Artemidorus Apolloni magister / collegi(i) Iovi Cerneni et Valerius / Niconis et Offas Menofili qu(a)esto/res collegi(i) eiusdem / posito hoc libello publice testantur / ex collegis s(upra) s(criptis) ubi erant hom(ines) LIIII / ex eis non plus rema(n)sisse Alb(urni) / quam quot homin(es) XVII / L(uci) Vasidi Victo/ris / C(ai) Secundini Legitimi / Stertini Rustici / Aeli Platoris / Geldonis / Ulpi Felicis / Septembris Platoris // Iulium Iuli quoque commagistrum suum / ex die magisteri(i) sui non accessisse ad Alburnum neq(ue) / in collegio seque eis qui pr(a)esentes fuerunt ratio/nem reddedisse et si qui / eorum (h)abuerat redde/disset sive funeribus et cautionem suam in qua / eis caverat recepisset modoque autem neque fu/neraticis sufficerent neque loculum (h)aberet neq(ue) / quisquam ta[m magno tempore diebus qui]bus legi / continetur convenire voluerint aut confer/re funeraticia sive munera / seque idcirco per hunc libellum publice testantur ut si quis / defunctus fuerit ne putet se collegium (h)abere aut / ab eis aliquem petitionem funeris (h)abiturum / propositus Alb(urno) Maiori V Idus Febr(uarias) Imp(eratore) L(ucio) Aur(elio) Vero III et / Quadrato co(n)s(ulibus) act(um) Alb(urno) Maiori