CIL 3, 781

Home > Europe > Ukraine > Akkerman > CIL 3, 781

Dating

No information available.

Text

[Exemplum epistulae ad Tertullum] / [Misimus tibi epistulam ad Heraclitum unde intelleges quid statuerimus de immunitate quam Tyrani sibi concessam esse contendunt quam licet admittere non soleamus nisi] / [privile]gii auct[oritate perpensa et origine immu]/nitatis inspecta quod us[u receptum esse qua]/qua ratione videbatur cum iusta [moderati]/one servavimus ut neque ipsi cons[uetudi]/ne diuturna pellerentur et in poster[um] / decreta civium adsumendorum consil[iis] / praesidis provinciae c(larissimi) v(iri) perpenderentu[r] / exemplum epistulae ad Heraclitum / quamquam Tyranorum civitas orginem / dati beneficii non ostendat nec facile quae / per errorem aut licentiam usurpata sunt prae/scriptione temporis confirmentur tamen / quoniam divi Antonini parentis nostri litte/ras sed et fratrum Imperatorum cogitamus item / Antonii Hiberi gravissimi praesidis quod attinet / ad ipsos Tyranos quique ab iis secundum leges / eorum in numerum civium adsumpti sunt ex pri/stino more nihil mutari volumus retineant / igitur quaqua ratione quaesitam sive possessam / privilegii causam in promercalibus quoque re/bus quas tamen pristino more professionibus / ad discernenda munifica mercimoniorum eden/das esse meminerint sed cum Illyrici fructum / per ambitionem deminui non oporteat sciant / eos qui posthac fuerint adsumpti fructum / immunitatis ita demum habituros si eos legatus / et amicus noster v(ir) c(larissimus) iure civitatis dignos esse de/creto pronuntiaverit quos credimus satis a/bundequae sibi consultum si grati fuerint exi/stimaturos quod origine beneficii non quaesi/ta dignos honore cives fieri praeceperimus // "GR"