CIL 3, 6866

Home > Asia > Turkey > Phrygia > Tymandos > CIL 3, 6866

Dating

No information available.

Text

[3]ibus penitus / [3] Tymandenis item / [3] ad scientiam nostram / [3 diligentia(?)] tua pertulit contemplati sumus / [Tyman]denos voto praecipuo summo etiam / [st]udio optare ut ius et dignitatem civita/tis praecepto nostro consequantur Lepide / carissime cum itaque ingenitum nobis / sit ut per universum orbem nostrum civi/tatum honor ac numerus augeatur eos/que eximie upere videamus ut civitatis / nomen honestatemque percipiant isdem / maxime pollicentibus quod apud se decu/rionum sufficiens futura sit copia cre/didimus adnuendum quare volumus / ut eosdem Tymandenos hortari cu/res ut voti sui copotes redditi{s} / cum ceteris civitatibus nostris ea que / ipsos consecutos ius civitatis cope/tit recognoscere obsequio suo nitan/tur iplere ut autem sic uti ceteris / civitatibus ius est coeundi in curiam / faciendi etiam decreti et gerend(i) ce/tera que iure permissa sunt ipsa quo/que permissu nostro agere possit et / magistratus ei itemque aediles quaes/tores quoque et si qua alia necessaria / facienda sunt creare debebunt quem / ordinem agendarum rerum perpetuo / pro civitatis merito custodiri conve/niet numerum autem decurionum / interim quinquaginta hominum in/stituere debebis deorum autem i/mortalium favor tribuet ut aucti[s] / eorum viribus adque numero mai[or] / eorum haberi cpia possit