CIL 3, 586

Home > Europe > Greece > Thessaly > Lamia > CIL 3, 586

Dating

No information available.

Text

Q(uinto) Gellio Sentio Augurino procons(ule) decreta / ex tabellis recitata Kalendis Marti(i)s cum Optimus Maximusque / princeps Traianus Hadrianus Aug(ustus) scripserit mihi uti adhibitis menso/ribus de controversiis finium inter Lamienses et Hypataeos cognita causa / terminarem egoque in rem praesentem saepius et continuis diebus / fuerim cognoverimque praesentibus utriusque civitatis defensoribus / adhibito a me Iulio Victore evocato Augusti mensore placet initium / finium esse ab eo loco in quo Siden fuisse comperi quae est infra con/saeptum consecratum Neptuno indeque discendentibus ri[g]orem ser/vari usque at fontem Dercynnam qui e[s]t trans flumen Sperchion i[ta ut per]/amphispora Lamiensium et Hypataeorum ri[g]or at fontem Dercynn[am supra] / scriptum ducat et inde at tumulum Pelion per decursum Sib[3] / at monumentum Euryti quod est intra finem Lam[iensium 3] / Erycaniorum et Proherniorum [3] / [3]ithraxum et sido[3] / [3] const[