CIL 3, 355

Home > Asia > Turkey > Phrygia > Aizanoi > CIL 3, 355

Dating

No information available.

Text

"GR" // Exempl(um) epistulae [Cae]saris scriptae ad / Quietum / si in quantas particulas [q]uos [cle]ros appellant ager Aezanen/si Iovi dicatus a regibus divisu[s sit] non apparet optimum est / sicut tu quoque existimas [eum modu]m qui in vicinis civitatibus / clerorum nec maximus [nec mi]nimus est observari et si cum / Mettius Modestus cons[tituit] ut vectigal pro is pendere/tur constitit qui es[se]nt c[leruc]hici agri aequom est ex [illo] / tempore vectigal pendi si [non co]nstitit iam ex hoc tem[po]/re vec[tig]al pendend[u]m e[rit n]isi quare morae qu[andoque] / us[u veneru]nt inte[rpones itaque tuam auctoritatem] // Exempl(um) epistulae Quieti scriptae ad / Hesperum / cum variam esse clerorum mensuram / cognoverim et sacratissimus Imp(erator) con/stitutionis suae causa neq(ue) maximi neq(ue) / [min]imi mensuram iniri iusserit in ea re/[gione] quae Iovi Aezanitico dicata dicitur / [quaeso m]i Hesper carissime explores qu/[ae maximi cl]eri mensura quae minimi / / [3 i]n ipsa illa regione sit et id / [quam primum n]otum mihi facias // Exemplum epistulae scripto Quie/to ab Hespero / quaedam negotia domine non ali/ter ad consummationem perduci / possunt quam per eos qui usu sunt / eorum periti ob hoc cum mihi iniun/xisses ut tibi renuntiarem quae / mensura esset clerorum circa re/gionem Aezaniticam misi in rem / praesentem IEI[