CIL 3, 1933

Home > Europe > Croatia > Salona > CIL 3, 1933

Dating

No information available.

Text

L(ucio) Aelio Caesare II P(ublio) Coelio Balbino Vibullio Pio co(n)s(ulibus) / VII Idus Octobres / C(aius) Domitius Valens IIvir i(ure) d(icundo) praeeunte C(aio) Iulio Severo pontif(ice) / legem dixit in ea verba quae infra scripta sunt / Iuppiter Optime Maxime quandoque tibi hodie hanc aram dabo dedicaboque ollis legib(us) / ollisque regionibus dabo dedicaboque quas hic hodie palam dixero uti infimum solum huius arae est / si quis hic hostia sacrum faxit quod magmentum nec protollat it circo tamen probe factum esto ceterae / leges huic arae eaedem sunto quae arae Dianae sunt in Aventino monte dictae hisce legibus hisce regionib(us) / sic uti dixi hanc tibi aram Iuppiter Optime Maxime do dico dedicoque uti sis volens propitius mihi collegisque / meis decurionibus colonis incolis coloniae Martia[e I]uliae Salonae coniugibus liberisque nostri[s]