CIL 3, 12043

Home > Lyktos > CIL 3, 12043

Dating

No information available.

Text

[E]xemplum sacri edicti / [reb]us ips[is nob]is probatum est plurimos non contentos / fortunis s[uis 3] et dudum [3]s accusationem in [3] / CONNVMPI[3 a]dque ex eiusmodi causis tam eos qui accus[an]/tur quam qui [ad tes]timonium voc[an]tur gravissimis vexatio[ni]/bus adfici un[de] consulentes securitati provinciarum nos/trarum eiusmodi remedi(a) prospeximus ut accusator quidem / non omnimodo de iudicio repellatur verum quicumque / intentionibus suis probationes ad[der]e confidit habeat / adeundi iudicis liberam potestate[m (!) m]anifestis i(n)dici/is commissi reum detegat ut pro (q)ua[litate] factorum con/petuerit ea quae intentaverit conprobare scire debet severiori / s(e) sententiae subiugandum sane si quis alic[ui] maiestatis crimen / intenderit cum eiusmodi obiectus minime [que]mquam privile/gio dignitatis alicuius a strictiori inquis[itio]ne tueatur sciat / se quoque tormentis esse subdendum si aliis manifestis in/diciis atque argumentis accusationem [su]am non potuerit / conprobare cum in eo qui huius esse temeritatis depr(eh)en/detur illut quoque tormentis er(u)i oporte[at c]uius consilio at/que instinctu ad accusationem (accessi)sse v[ide]atur ut ab omni/bus tanti commissi conscis vindicta possit r[epo]rtari / delatoribus autem quot adeundi quoque iudici[s] tam statuis pa/rentum nostrorum quam etiam nostris sanc[tio]nibus inter/clusa si(t) facultas omnibus cognitum est cum eiusmodi (h)om(i)ni/bus audientia{m} (!) debeat commodari quand[o]quidem eos / pro tanti sceleris audacia poenae conveni[at] subiugari / in servis quoque sive libertis qui dominos vel [p]atronos ac/cusare aut deferre temptant eiusmodi legem iuxta (a)n/tiqui quoque iuris statutum observandum esse censuimus ut / [s]cilicet professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exor/dio per sententiam iudicis comprimatur ac den[e]gata audientia pa/tibulo adfixus qui ad (e)iusmodi desperationem processerit exem/plum ceteris praestet ne quis in p{p}osterum aud[ac]iae similis exis/tat / sane ut undique vers(u)m securitati inn(o)centium consulatur pla/cet etiam famosos libellos non admitti q[u]os sine nomine / proposit(o)s si qui invenerit statim det[rah]ere atque scin/dere vel igni debebit exurere in quibus [eti]am iudicum ei/usmodi observantiam esse oportebit ut si forte ad se ta/lis libell(u)s perlat(u)s fuerit igni eum pracipiat concremar[i] / cum eiusm[odi scr]ipturam ab audientia iudicis penitus o/[p]orteat [submo]veri mane(nte) contra eos inquisitione / qui libell[os eiusm]odi proponere ausi fuerint ut reperti / debitis t[emerit]atis suae poenis subiciantur / [s]uper (h)i{ti}s i[taque o]mnibus tam ad praefectos nostros / quam eti[am ad p]raesides et rationalem et magistrum / privat[ae] scripta direximus quorum exempl(ar)i alio [e]di/cto no[stro] subdit(o) cuiusmodi lege[m s]tatutumqu(e) / cont[ineat pl]enissime declaratur