CIL 1, 590

Home > Europe > Italy > Puglia > Provincia di Taranto > Ancient city Taranto > CIL 1, 590

Dating

No information available.

Text

] / ne esse liceat neive qu[is] quod eius municipi pequniae publicae sacrae / religiossae est erit fra[u]dato neive av[o]rtito neive facito quo eorum / quid fiat neive per litteras publicas fraudemve publicum peius / facito d(olo) m(alo) quei faxit quant[i] ea res erit quadruplum multae esto / eamque pequniam mu[n]icipio dare damnas esto eiusque pequniae / magistratus quei quomque inmunicipio erit petitio exactioque esto / ii IIvir(ei) aedilesque quei h(ac) l(ege) primei erunt quei eorum Tarentum venerit / is in diebus XX proxumeis quibus post h(anc) l(egem) datam primum Tarentum venerit / facito quei pro se praes stat praedes praediaque ad IIIIvir(os) det quod satis / sit quae pequnia public[a sa]cra religiosa eius municipi ad se insuo magistratu / pervenerit eam pequni[a]m municipio Tarentino salvam recte esse futur[a]m / eiusque rei rationem r[ed]diturum ita utei senatus censuerit isque IIIIvir / quoi ita praes dabitur ac[c]ipito idque in tabu[leis p]ubliceis scriptum sit / facito quique quomqu[e] comitia duovireis a[ed]ilibusve rogandeis / hebebit is antequam maior pars curiarum quemque eorum que[i] / magistratum eis comitieis petent renuntiabit ab eis quei petent praedes / quod satis sit accipito [q]uae pequnia publica sacra religiosa eius municipi / [ad] quemque eorum in eo magistratu pervenerit eam pequniam municipio / Tarentino salvam rec[te] ess[e futu]ra[m ei]usque rei ration[e]m redditurum / ita utei senatus ce[nsu]erit [i]dque in [tabul]eis publiceis scriptum sit facito / quodque [quoi]que neg[oti pub]lice inm[unicipi]o de s(enatus) s(ententia) datum erit negotive / publicei gesserit pequniamque publica[m deder]it exegerit is quoi ita negotium / datum erit negotive quid publice gesser[it] pequniamve publicam dederit / exegerit eius rei rationem senatui reddito refertoque in di[eb]us X proxume[is] / quibus senatus eius municipi censuer[i]t sine d(olo) m(alo) / quei decurio munipi Tarentinei est erit queive in municipio Tarenti[no in] / senatu sententiam deixerit is in o[pp]ido Tarentei aut intra eius muni[cipi] / fineis aedificium quod non minu[s] MD tegularum tectum sit habeto [sine] / d(olo) m(alo) quei eorum ita aedificium suom non habebit seive quis eorum [eo] / aedificium emerit mancupiove acceperit quo hoic legi fraudem f[aceret] / is in annos singulos HS n(ummum) V(milia) municipio Tarentino dare damnas esto / neiquis inoppido quod eius municipi e[r]it aedificium detegito neive dem[olito] / neive disturbato nisei quod non deterius restituturus erit nisei d[e] s(enatus) s(ententia) / seiquis adversa eius faxit quant[i] id aedificium f[u]erit tantam pequni[a]m / municipio dare damnas esto eiusque pequniae [que]i volet petiti[o] esto / mag(istratus) quei exegerit dimidium in [p]ublicum referto dimidium in l[u]deis quos / publice in eo magistratu facie[t] consumito seive ad monumentum suom / in publico consumere volet l[icet]o idque ei s(ine) f(raude) s(ua) facere liceto / seiquis vias fossas clovacas III[I]vir aedilisve eius municipi caussa / publice facere immittere commutare aedificare munire volet intra / eos fineis quei eius municipi erun[t] quod eius sine iniuria fiat id ei facere / liceto / quei pequniam municipio Tarentin[o] non debebit sei quis eorum quei / municeps erit neque eo sexennio [p]roxumo quo exeire volet duovirum / [ // A[3] / M[3] / qu[3] / VI[3] / IS[3] / M[3] / [6] / [6] / seiq[uis 3] / NE[3] / Tar[3] / fia[3] / AT[3] / D[3] / seiqu[is 3] / pos[3] / qu[3] / quod vid[3] / facito [3] / quodie qu[3] / est quae [3] / est [3] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / re[3] / eas I[3] / testam[3] / facto mort[3] / oporteret [3] / item iei omn[3] / sei ceivitate [3] / frau[3] / aqu[3] / eode[3] / fine[3] / iuris I[3] / de ite[