CIL 1, 587

Home > Europe > Italy > Liguria > Provincia di Genoa > Ancient city Genoa > CIL 1, 587

Dating

No information available.

Text

VIII de XX q(uaestoribus) / [3] principium fuit pro tribu [ // ad] // q(uaestorem) urb(anum) quei aerarium provinciam optinebit eam / mercedem deferto quaestorque quei aerarium provinciam / optinebit eam pequniam ei scribae scribeisque heredive / eius solvito idque ei sine fraude sua facere liceto quod / sine malo pequlatuu fiat olleisque hominibus eam / pequniam capere liceto / co(n)s(ules) quei nunc sunt iei ante K(alendas) Decembreis primas de eis quei / cives Romanei sunt viatorem unum legunto quei in / ea decuria viator appareat quam decuriam viatorum / ex Noneis Decembribus primeis quaestoribus ad aerarium / apparere oportet oportebit eidemque co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembr(eis) / primas de eis quei cives Romanei sunt praeconem unum / legunto quei in ea decuria praeco appareat quam / decuriam praeconum ex Noneis Decembribus primeis / quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit / deinde eidem consul(es) ante K(alendas) Decembreis primas viatorem / unum legunto quei in ea decuria viator appareat quam / decuriam viatorum ex Noneis Decembribus secundeis / quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit / eidemque co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembreis primas praeconem / unum legunto quei in ea decuria praeco appareat quam decuriam praeconum ex Noneis Decembribus secundeis / quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit / deinde eidem co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembreis primas viatorem / unum legunto quei in ea decuria viator appareat / quam decuriam viatorum ex Noneis Decembribus tertieis / quaesotribus ad aerarium apparere oportet oportebit / eidemque co(n)s(ules) ante K(alendas) Decembreis primas praeconem / unum legunto quei in ea decuria praeco appareat quam / decuriam praeconum ex Noneis Decembribus tertieis / quaestoribus as aerarium apparere oportet oportebit / eosque viatores eosque praecones omneis quos eo / ordine dignos arbitrabuntur legunto quam in quisque / decuriam ita viator lectus erit is in ea decuria viator / esto item utei ceterei eius decuriae viatores erunt / Quamque in quisque decuriam ita praeco lectus erit / is in ea decuria praeco esto ita utei ceterei eius decuriae / praecones erunt sirempsque eis viatoribus deque / eis viatoribus q(uaestori) omnium rerum iuus lexque esto quasei / sei ei viatores in eam decuriam in tribus viatoribus / antea lectei sublectei essent quam in quisque decuriam // eorum ex hac lege viator lectus erit sirempsque eis / praeconibus deque eis praeconibus quaestori omnium / rerum iuus lexque esto quasei sei ei praecones in eam / decuriam in tribus praeconibus antea lectei sublectei / essent quam in quisque decuriam eorum ex hac lege / praeco lectus erit / quos quomque quaestores ex lege plebeive scito viatores / legere sublegere oportebit ei quaestores eo iure ea lege / viatores IIII legunto sublegunto quo iure qua lege q(uaestores) / quei nunc sunt viatores III legerunt sublegerunt quosque / quomque quaestores ex lege plebeive scito praecones legere / sublegere oportebit ei quaestores eo iure ea lege praecones / IIII legunto sublegunto quo iure qua lege quaestores quei / nunc sunt praecones III legerunt sublegerunt dum niquem / in eis viatoribus praeconibus legundeis sublegundeis in eius / viatoris praeconis locum viatorem praeconem legant / sublegant quoius in locum per leges plebeive scita viatorem / praeconem legei sublegi non licebit itaque de eis quattuor / viatoribus quaestor queiquomque erit viatores sumito / habeto utei ante hanc legem rogatam de tribus viatoribus / viatores habere sumere solitei sunt itaque de eis quattuor / praeconibus quaestor queiquomque erit praecones sumito / habeto utei ante hanc legem rogatam de tribus praeconibus / praecones habere sumere solitei sunt itemque eis viatoribus / praeconibus quei ex hac lege lectei erunt vicarium dare / subdere ius esto licetoque utei cetereis viatoribus praeconibus / qua in quisque decuria est vicarium dare subdere iuus erit / licebitque itemque quaestor(es) ab eis vicarios accipiunto / utei aa cetereis viatoribus praeconibus vicarios accipei / oportebit / viatores praecones quei ex hac lege lectei sublectei erunt / eis viatoribus praeconibus magistratus prove mag(istratu) / mercedis item tantundem dato quantum ei viator(ei) / praeconei darei oporteret sei is viator de tribus / viatoribus isque praeco de tribus praeconibus esset / quei ante hanc legem rogaram utei legerentur / institutei sunt / quas in decurias viatorum praeconum consul ex hac / lege viatores praecones legerit quorum viatorum / praeconum nomin ain eis decurieis ad aedem Saturni / in pariete intra caulas proxume ante hanc legem / [