CIL 14, 3584

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Tivoli > CIL 14, 3584

Dating

No information available.

Text

L(ucius) Cornelius Cn(aei) f(ilius) pr(aetor) sen(atum) cons(uluit) a(nte) d(iem) III Nonas Maias sub aede Kastorus / scr(ibundo) adf(uere) A(ulus) Manlius A(uli) f(ilius) Sex(tus) Iulius [Sex(ti) f(ilius)] L(ucius) Postumius S(puri) f(ilius) / quod Teiburtes v(erba) f(ecistis) quibusque de rebus vos purgavistis ea senatus / animum advortit ita utei aequom fuit nosque ea ita audiveramus / ut vos deixsistis vobeis nontiata esse ea nos animum nostrum / non indoucebamus ita facta esse propter ea quod scibamus / ea vos merito nostro facere non potuisse neque vos dignos esse / quei ea faceretis neque id vobeis neque rei poplicae vostrae / oitile esse facere et postquam vostra verba senatus audivit / tanto magis animum nostrum indoucimus ita utei antea / arbitrabamur de eieis rebus af vobeis peccatum non esse / quonque de eieis rebus senatuei purgati estis credimus vosque / animum vostrum indoucere oportet item vos populo / Romano purgatos fore