CIL 12, 1524

Home > Sisteron > CIL 12, 1524

Dating

No information available.

Text

Cl(audius) Postumus Dardanus v(ir) inl(ustris) et pa/triciae dignitatis ex consulari pro/vinciae Viennensis ex magistro scri/nii lib(ellorum) ex quaest(ore) ex praef(ecto) pr(a)et(orio) Gall(iarum) et / Nevia Galla clar(issima) et inl(ustris) fem(ina) mater fam(ilias) / eius loco cui nomen Theopoli est / viarum usum caesis utrimque mon/tium laterib(us) praestiterunt muros / et portas dederunt quod in agro / proprio constitutum tuetioni om/nium voluerunt esse commune adni/tente etia vir(o) inl(ustri) com(ite) ac fratre me/morati viri Cl(audio) Lepido ex consulari / Germaniae primae ex mag(istro) memor(iae) / ex com(ite) rerum privat(arum) ut erga omni/um salutem eoru/m studium e/t devo/tionis public(ae) ti/tulus possit ostendi