CIL 11, 6335

Home > Europe > Italy > Marche > Pesaro > CIL 11, 6335

Dating

No information available.

Text

L(ucio) Valerio Maximo et M(arco) Acilio Glabrio/ne co(n)s(ulibus) Non(is) Ian(uariis) / colonia Iulia Felic{a}e Pisauro in schola deae / Minerv(a)e Aug(ustae) col(legii) fab(rum) collegae univer/si convenerunt q(uod) u(niversorum) c(onsensu) v(erba) facta sunt / plena obsequia amoris numeri nostri in claritatem domus / Petroni Victorini c(larissimi) i(uvenis) patroni nostri demonstrari gloriosum est quippe cum / dignatio ius in omnibus prona provocet ut et Setinam Iustam c(larissimam) f(eminam) coniu/gem eius incomparabilis pudicitiae plurimo numero filiorum gloriantem de / quorum genere cum aetate eorum crescit felicitas patronam nobis / cooptari Petronium quoque Aufidium Victorinum iun(iorem) pari modo sicu/ti et maiores fratres eius cc(larissimos) pp(ueros) (h)abere nos in numero laetamur eum quoque / cooptatum patronum prono consensu adscribi gloriae et ex hoc gaudium n(umeri) n(ostri) / amplificari placere pro generis claritate proque senatoria dignitat / [Petr]oni Victorini c(larissimi) i(uvenis) cuius incomparabili amore et in numerum nostrum dig/natione licet impares tamen obsequio dignitati eius in omnibus parentes / nec aliquit pr(a)etermittentes prono animo et voto properamus cum et Sentinam / Iustam c(larissimam) f(eminam) coniugem eius patronam se et Peron(i)um Aufidium Victorinum / iun(iorem) filium eorum sicuti et fratres eius patronum n(umeri) n(ostri) cooptasse nos per decre/tum insinuamus quod offerri eis per q(uin)q(uennales) n(umeri) n(ostri) se et plurimos collegas placuisse / hocque testimonium incidi in tabulam aeneam et quam primum eis offerri ut in / plenum intellegentes amorem numeri nostri perpetua gloria ornare et fo/vere nos digne(n)tur / censuer(unt)