CIL 11, 6123

Home > Europe > Italy > Marche > Forum Sempronii > CIL 11, 6123

Dating

No information available.

Text

C(aio) Hedio C(ai) f(ilio) Clust(umina) Vero / equo publ(ico) praef(ecto) equit(um) alae / Indianae P(iae) F(idelis) trib(uno) milit(um) leg(ionis) II / Traian(ae) F(ortis) praef(ecto) coh(ortis) II Ling(onum) eq(uitatae) / IIvir(o) IIvir(o) quinq(uennali) quaestori / patrono municipi(i) flamini / item Pitino Mergente / IIIIvir(o) quinq(uennali) IIIIvir(o) aedili / patrono municipi(i) pontifici / quod cum antea statua ei nomine / publico ob merita eius decreta / esset et is honore contentus / sumptibus publicis pepercisset / decuriones ex suo posuerunt / quibus ob dedicationem / Verus singulis HS LXX n(ummum) / sportulas dedit // IIviri et decuriones Foro Semproniens(es) Vero / salutem / et dignitatis tuae tot tantique tituli iudici(i)s / principalibus pulchri et in rem publicam n(ostram) / notabilis munificentia et adfectus quos civi/bus nostris nunc ipse praestas nunc ab eis per/cipis et praecipue morum tuorum modestia / singularis reverentia insignis necessario / nos compulit ut tandem parem tibi grati/am in quantum potest dum ignoras refera/mus nam statuam tibi pedestrem de nostro / ponendam iam pridem decrevimus sed idcirco / decretum ad te non misimus ne nunc quoq(ue) / sicut antea cum publice tibi statua decreta / est fecisti honore tantummodo te conten/tum esse rescriberes quae res tuam quidem / modestiam inlustraret nobis vero velut / segnitiam exprobraret igitur statua / decreta ne quid negare possis iam comparata / advehitur quod superest voluntati nostrae / consule et qualem inscriptionem dandam / putas petentibus facito notum optamus te / bene valere