CIL 11, 47653

Home > Europe > Italy > Umbria > Spoleto > CIL 11, 47653

Dating

No information available.

Text

Quidnam igitur mirum magno si culmina Petro / quolibet existant aedificata loco / cum quae per totum celebratur ecclesia mundu(m) / in fumdamento fixa Petro maneat / namque illi d(eu)s ipse caput qui corporis extat / propterea petrae nomen habere dedit / dicens esto Petrus quoniam fundabo super te / quam mihi munc toto molior orbe domum / in te per cunctas consistit ecclesia gentes / vincit et inferni carceris imperium / namque datis clavibus caelorum claudere portas / et reserare dedit pro meritis hominum / quaecumque in terris fuerit sententia Petri / haec erit in caelis scripta notante deo / dixit enim tu es magno mihi nomine Petrus / et tibi caelorum fortia claustra dedi / hac dicione potens terra caeloque Petrus stat / arbiter in terris ianitor in superis