CIL 11, 3303

Home > Europe > Italy > Lazio > provincia di Viterbo > Ancient city Forum Clodii > CIL 11, 3303

Dating

written: 18 CE

Text

Ti(berio) Caesare tert(ium) Germanico Caesare iter(um) co(n)s(ulibus) / Cn(aeo) Acceio Cn(aei) f(ilio) Arn(ensi) Rufo Lutatio T(ito) Petillio P(ubli) f(ilio) Qui(rina) IIvir(is) / decreta / aediculam et statuas has hostiam dedicationi victimae natali Aug(usti) VIII K(alendas) Octobr(es) duae quae p(er)p(etuo) / inmolari adsveta sunt ad aram quae numini Augusto dedic(ata) est VIIII et VIII K(alendas) Octobr(es) / inmolentur item natali Ti(beri) Caesaris perpetue acturi decuriones / et populus cenarent quam impensam Q(uinto) Cascello Labeone / in perpetuo(m) pollicenti ut gratiae agerentur munificentiae eius eoque / natali ut quotannis vitulus inmolaretur / et ut natalibus Augusti et Ti(beri) Caesarum priusquam ad vescendum / decuriones irent thure et vino Genii eorum ad epulandum ara / numinis Augusti invitarentur / ara(m) numini Augusto pecunia nostra faciendam curavimus ludos / ex Idibus Augustis diebus sex p(ecunia) n(ostra) faciendos curavimus / natali Augustae mulsum et crust(u)lum mulieribus vicanis ad / Bonam Deam pecunia nostra dedimus / item dedicatione statuarum Caesarum et Augustae mulsum et crust(u)la / pecunia nostra decurionib(us) et populo dedimus perpetuoque eius die / dedicationis daturo[s] nos testati sumus quem diem quo frequentior quod/annis sit servabimus VI Idus Martias qua die Ti(berius) Caesar pontif(ex) maximus felicissime est creatus