CIL 11, 260

Home > Europe > Italy > Emilia-Romagna > Ravenna > CIL 11, 260

Dating

No information available.

Text

aut lux hic nata est aut capta hic libera regnat / lexestante venit c(a)el{l}i decus unde modernum / aut privata diem pepererunt tecta nitentem / inclusumque iubar secluso fulget Olimpo / marmora cum radiis vernant[ia] cerne serenis / cunctaque sidereo percus(s)a in murice saxa / auctoris preio splendescunt munera Petri / huic honor huic meritum tribuit sic comere parva / ut valeant spaiis aplum superare coactis / ni(hi)l modicum Christo est artas bene possidet (a)edes / cuius in humano consistunt pectore pectore tepla / fundamen(tum) Petrus Petrus fundator et aula[e] / quod domus hoc dominus quod factum factor et idem / moribus atque op{p}ere Christus posses(s)or habetur / qui duo cnsocians mediator reddit et unum / huc veniens fundat parituros gaudia [f]letus / contritam solidans percusso in pectore ment[em] / ne iaceat se sternat humo morbosque latentes / ante pedes medici cura porperante recludat / s(a)epe mmetus mortis vit(a)e fit caus{s}a beat(a)e