CIL 10, 4863

Home > Europe > Italy > Molise > Provincia di Isernia > Ancient city Venafro > CIL 10, 4863

Dating

No information available.

Text

Maeci Felicis v(iri) p(erfectissimi) / aequitate magnifico / benivolentia colendo / abstinentia continentiaq(ue) / mirando virtute cons/tantiaque conspicuo / Maecio Felici v(iro) p(erfectissimo) / civitatis Venafranae [d]e/fensori ordinis pos[ses]so/ri{s} populisque rectori / provinciae Samnii ad / iniunctivae vicis merito / ob insignia eius in rem / publicam bene gesta et / ob recordationem omnium / benificiorum quae a ma/ioribus eius civitati sunt / {si}praestita ordo splendidis(si)/mus et universus populs / urbis Venafranae consti/tuit patrono