CIL 10, 478

Home > Europe > Italy > Campania > Provincia di Salerno > Ancient city Paestum > CIL 10, 478

Dating

No information available.

Text

Helpidi homo felix / deus te servet / Flaviis Leontio et Bonoso conss(ulibus) / VI Idus Apriles / cum cies frequentes coloniae Paestano/rum coegissent erba fecerunt / non aliunde(!) aestimamus statum ciitatis / altiorem cultioremque reddi nisi indus/trium virorum patrocinio fulciantur / optimi cies igitur Helpidio honestis/simo viro pro dignitate sua patronatum / offeramus credimus quod in omnibus nos / patriamque nostram foere dignetur / Helpidio / placet placet Helpidio honestissimo / viro cuius tanta aequitas tranquilli/tas dignitas iustitia innocentia huma/nitas ex origine propaata monstra/tur cuiusque proles sanctissimi et eius / venerailis flos decusque est tabulam / patronatus sic uti parentibus eius op/tulimus(!) offeramus quem si accipe/re fuerit dignatus speramus quod / pro honestate nominis sui in omnibus / nos aequo sinceraeque animo aspi/cere ac foere dignetur