CIL 10, 2311

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Pozzuoli > CIL 10, 2311

Dating

No information available.

Text

[C]occeiae Thallusae Cocce[iae] / annos natae XVI L(ucius) I[3] / Cocceius Coeranus Bland[ae] / uxori / [qui] legis hunc titulum quid no[men] scire laboras / [qua]e fuerim quo nupta viro [libe]rtave quoius / [an]nos quod tulerim mec[um] miserabere certe / [si] scieris ergo ne sit dolor hoc precor audi / [o]mnia cum vita pereunt et inania fiunt / [qu]atinus hoc volgo persuasum credimus hospes / [in]dicia ut vitae titulo conscripta relinquat / [ne] grave sit quaes{s}o paucis cognoscere casus / [quo]s tulerim dubios et quam sit dira cupido / [ulter]ius nascentem aliquem procedere hora / [terti]us a decimo cum me produceret annus / [coni]ugis adsumpsi nomen gremiumque resolvi / [at n]on ut votis tetigi me fata tulerunt / [temp]ore nam exiguo felix haec omina traxi / [coeran]t et Blandae opibus decorata prius quam / [saeva] per oscurum serpens mors cuncta resolvit / [terti]us insurgens mihi sol cum coniuge visus / [nec t]amen omnino et quintae vix deinde Kalendae / [hinc me] igitur nosces sextum decimumque tulisse / [annu]m quem vitae finem mihi [fata dederunt 3] / [3] hanc sedem coniunx [3] / [3] mihi quo felix [