CIL 10, 1783

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Pozzuoli > CIL 10, 1783

Dating

No information available.

Text

IIII Non(as) Septembr(es) in curia templi basilicae Augusti Annianae scribundo adfuerunt / Q(uintus) Granius Atticus M(arcus) Stlaccius Albinus A(ulus) Clodius Maximus M(arcus) Amullius Lupus M(arcus) Fabius Firmus / quod T(itus) Aufidius Thrasea Ti(berius) Claudius Quartinus IIviri v(erba) f(ecerunt) de desiderio Laeli Atimeti optimi civis q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / cum M(arcus) Laelius Atimetus vir probissimus et singulis et universis karus petierit in ordine nostro uti solarium / aedifici quod extruit in transitorio remitteretur / sibi ea condicione ut ad diem vitae eius usus et fructus / potestasque aedifici(i) sui ad se pertineret postea autem rei p(ublicae) nostrae esset placere huic ordini tam gratam voluntatem optimi civis / admitti remittique ei solarium cum plus ex pietate promissi eius res publica nostra postea consecutura sit in curia f(uerunt) n(umero) LXXXXII