CIL 10, 1781

CIL 10, 1781

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Pozzuoli > CIL 10, 1781

Dating

No information available.

Text

M(arcus) Avianius M(arci) f(ilius) / Coniunctus IIvir / iter(um) texit et tectum s(ua) p(ecunia) // Ab colonia deducta anno XC / N(umerio) Fufidio N(umeri) f(ilio) M(arco) Pullio duovir(is) / P(ublio) Rutilio Cn(aeo) Mallio co(n)s(ulibus) / operum lex II / lex parieti faciendo in area quae est ante / aedem Serapi trans viam qui redemerit / praedes dato praediaque subsignato / duumvirum arbitratu / in area trans viam paries qui est propter / viam in eo pariete / medio ostiei lumen / aperito latum p(edes) VI altum p(edes) VII facito ex eo / pariete antas duas ad mare vorsum proicito / longas p(edes) II crassas p(edem) I |(quadrantem) insuper id limen / robustum long(um) p(edes) VIII latum p(edem) I |(quadrantem) altum p(edis) |(dodrantem) / inponito insuper id et antas mutulos robustos / II crassos |(bessem) altos p(edem) I proicito extra pariete / in utramq(ue) partem p(edes) IV insuper simas pictas / ferro offigito insuper mutulos trabiculas / abiegineas II crassas quoquversus s(emis) inponito // ferroque figito inasserato asseribus abiegnieis / sectilibus crasseis quoquversus |(trientem) disponito ni plus |(dodrantem) / operculaque abiegnea inponito ex tigno pedario / facito antepagmenta abiegnea lata |(dodrantem) crassa |(semunciam) / cumatiumque inponito ferroque plano figito / portula(m)que tegito tegularum ordinibus seneis / quoquversus tegulas primores omnes in ante/pagmento ferro figito marginemque inponito / eisdem fores clatratas II cum postibus aesculnieis / facito statuito ocludito picatoque ita utei ad aedem / Honorus facta sunt eisdem maceria extrema paries / qui est eum parietem cum margine altum facito p(edes) X / eisdem ostium introitu in area quod nunc est et / fenestras quae in pariete propter eam aream sunt / pariete{m} opstruito et parieti qui nunc est propter / viam marginem perpetuom(!) inponito eosq(ue) parietes / marginesque omnes quae lita non erunt calce / harenato lita politaque et calce uda dealbata recte / facito quod opus structile fiet in te[r]ra calcis / restinctai partem quartam indito nive maiorem / caementa(m) struito quam quae caementa arda / pendat p(ondo) XV nive angolaria(m) altiorem |(trientem) |(semunciam) facito // locumque purum pro eo opere reddito / eidem sacella aras signaque quae in / campo sunt quae demonstrata erunt / ea omnia tollito deferto componito / statuitoque ubei locus demonstratus / erit duumvirum arbitratu / hoc opus omne facito arbitratu duovir(um) / et duovira[l]ium qui in consilio esse / solent Puteoleis dum ni minus viginti / adsient cum ea res consuletur quod / eorum viginti iurati probaverint probum / esto quod ieis inprobarint inprobum esto / dies operis K(alendis) Novembr(ibus) primeis dies peun(iae) / pars dimidia dabitur ubei praedia satis / subsignata erunt altera pars dimidia solvetur / opere effecto probatoque C(aius) Blossius Q(uinti) f(ilius) / |(sestertiis) MD idem praes(tat?) Q(uintus) Fuficius Q(uinti) f(ilius) / Cn(aeus) Tetteius Q(uinti) f(ilius) C(aius) ranius C(ai) f(ilius) Ti(berius) Crassicius