CIL 10, 1453

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Herculaneum > CIL 10, 1453

Dating

No information available.

Text

Prid(ie) Kal(endas) Martias in curia scribendo adfuerunt cuncti / quod verba facta sunt MM(arcos) Remmios Rufos patr(em) et fil(ium) IIvir(os) iter(um) ex sua peunia / pondera et chalcidicum et scholam secundum municipii splendorem fecisse quae tueri / publice deceret d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) placere huic ordini cum MM(arci) Remmi pat(er) et fil(ius) IIvir(i) / iter(um) in edendis muneribus adeo liberales fuerint ut eorum monumenta / decori municipio sint adeo diligentes ut vitieis ponderum occurrerint idque / in perpetuum providerint placere decurionibus MM(arcis) Remmis Rufs patr(i) et fil(io) / dum eei(!) veiverent(!) eorum ponderum et scholae et chalcidi[ci] quae ipsi fe/cissent procurationem dari ut que servs qu{e}i eius re [c(ausa)] emptus est erit / eei(!) negotio praeponerent neque inde abduci sine decur(ionum) decreto et / MM(arcis) Remmis Rufis patr(i) et fil(io) publice gratias agei(!) quod iterationem honoris eo/rum non ambitionei(!) neque iactationi suae dederint sed in cultum mu/nicipi(i) et decorem contulerint