CILA 2.3, 927

Home > Europe > Spain > Andalucia > Siarum > CILA 2.3, 927

Dating

written: 19 CE

Text

[Quod M(arcus) Silanus L(ucius)] Nor[banus Balbus co(n)s(ules) v(erba) f(ecerunt) de memoria honoranda Germanici Caesaris qui] / [mortem obire nu]quam debuit [3 uti de] / [honoribus m]eritis Germanici Caesar[is 3 ageretur] /[atque de] ea re consilio Ti(beri) Caesaris Aug(usti) prin[cipis nostri ageretur et cognoscendarum] / copia sententiarum ipsi fieret atque is adsu[e]ta sibi [moderatione ex omnibus iis] / honoribus quos habendos esse censebat senatus legerit eo[s quos ipse vellet et Iulia] / Augusta mater eius et Drusus Caesar materque Germanici Ca[esaris Antonia consilio] / adhibita ab eis et deliberationi satis apte posse haberi exist[marent d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere)] / placere uti ianus marmoreus extrueretur in circo Flaminio pe[cunia publica posi]/tus ad eum locum in quo statuae divo Augusto domuique Augus[tae publice positae es]/sent ab C(aio) Norbano Flacco cum signis devictarum gentium in a[ngulis tituloque] / in fronte eius iani senatum populumque Romanum id monum[entum aeternae dedi]/casse memoriae Germanici Caesaris cum i{i}s Germanis bello superatis et [deinceps] / a Gallia summotis receptisque signis militaribus et vindicata fraud[ulenta clade] / exercitus p(opuli) R(omani) ordinato statu Galliarum proco(n)s(ul) missus in transmarinas pro[vincias] / in conformandis iis regnisque eiusdem tractus ex mandatis Ti(beri) C(a)esaris Au[g(usti) dato re]/g(e) Armeniae non parcens labori suo priusquam decreto senatus [ovans urbem ingre]/deretur ob rem p(ublicam) mortem obisset supraque eum ianum statua Ger[manici Caesaris po]/neretur in curru triumphali et circa latera eius statuae D[rusi Germanici patris ei]/us naturalis fratris Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et Antoniae matris ei[us et Agrippinae uxoris et Li]/viae sororis et Ti(beri) Germanici fratris eius et filiorum et fi[liarum eius] / alter ianus fieret in montis Amani iugo quod est in [finibus provinciae Syriae sive qui] / alius aptior locus Ti(berio) Caesari Aug(usto) principi nostro [videretur in iis regionibus quarum] / curam et tutelam Germanico Caesari ex auctori[tate huis ordinis ipse mandasset] / item statua eius poneretur et titulus conve[niens rebus ab eo gestis fronti eius iani in]/sculperetur tertius ianus vel ap[ud ripam Rheni vel prope eum tumulum fieret] / quem Druso fratri Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pr[imo sua sponte excitari coepisset totus exerci]/tus deinde permissu divi Aug(usti) perf[ecisset supraque eum ianum statua Germanici Cae]/saris constitueretur recipientis [signa militaria a Germanis et praeciperetur Gal]/lis Germanisque qui citra Rhen[um incolerent quorum civitates iussae essent ab divo] / Aug(usto) rem divinam ad tumulu[m Drusi facere ut eodem loco facerent publice alterum simi]/le sacrificium parentant[es quotannis eo die quo Germanicus Caesar decessisset] / et cum esset in ea regio[ne ubi is tumulus est exercitus et hiberna ageret nata]/li Germanici Caesari[s is eo die decurreret per eum ianum qui ex h(oc) s(enatus) c(onsulto) factus esset] / [ite]m placere uti m[onumentum aeternae Germanici Caesaris memoriae fieret Antio]/[chi]ae in foro [ubi corpus Germanici Caesaris crematum esset sive qui alius aptior lo]/[cus Ti(berio) Ca[esari Aug(usto) principi nostro videretur itemque epi Daphne Germanicus] / [Caesar expirasset tribunal marmoreum constitueretur // utique a(nte) d(iem) VI Id(us) Oct(obres) quotannis apud eam ara]m quae es/[set ante tumulum quo ossa illata essent Germanici Caesaris publice i]nferiae Manibus / [eius mitterentur per magistros sodaliu]m Augustalium p[ullis] amictos togis quibus eo/[rum ius fasque erit habere] eo die sui coloris togam eodem ritu sacrifici quo / [publice inferiae mitterentur] Manibus C(ai) et L(uci) Caesarum cippusque aeneus prope eum / [tumulum poneretur inque eo hoc s(enatus) c(onsultum)] similiter incideretur ut ea s(enatus) c(onsulta) incisa essent quae / [in C(ai) et L(uci) Caesarum honorem facta] essent neve quid eo die rei seriae publice agere/[tur per magistratus p(opuli) R(omani) eosve qui i(ure) d(icundo) p(raeerunt) in] municipio aut colonia c(ivium) R(omanorum) aut Latinorum neve eo / [die quae convivia publica post]hac neve quae nuptiae c(ivium) R(omanorum) fierent aut sponsalia ne/[ve quis pecuniam creditam ab alio] sumeret alive daret neve ludi fierent aut / [aliud quod spectaculum eo die e]dretur utique ludi Augustales sca(e)nici / [qui a(nte) d(iem) IV Id(us) Oct(obres) 3 antehac commit]ti solerent ut a(nte) d(iem) V No(as) committerentur qua / [commissionis mutatione pridie] eum diem quo Germanicus Caesar extinctus / [esset celebraretur extremus] dies ludorum scaenicorum // ]M / [3 plebis nomine Ti(berium) Caesarem Aug(ustum)] princi/[pem suum laudare senatum 3]r quod dies etiam / [festos Decembris mensis insumpsisset mitigando plebis maer]ori et adlocutioni/[bus uis luctum eius levasset plebem quoque laudare senatum studi]umque eius probare / [quo ad lugendum Germanicum Caesarem effusissime accensae] essent tribus urbanae et / [rusticae ita uti plebs statuas si huic ordini videre]tur pollicita esset itaque place/[re senatui uti 3 statuae 3 Germa]nici Caesaris cum veste triumpha/[li sumptu plebis urbanae 3 ponerentur] in eis ar(e)is publicis in quibus divus Augus/[tus et p(opulus) R(omanus) 3] posuissent cum inscriptione plebis urbanae / [XXXV tribuum item placere uti car]men quod Ti(berius) Caesar Aug(ustus) in eo ordine a(nte) d(iem) XVII K(alendas) Ian(uarias) / [de laudando Germanico filio] suo proposuisset in aere incisum figeretur loco publico / [3 quocumque ipsi] placeret idque eo iustius futurum arbitrari senatum quod / [animus Ti(beri)] Caesaris Aug(usti) intumus et Germanici Caesaris f(ilii) eius non magis laudatio/nem quam vitae totius ordinem et virtut eius verum testimonium contineret / aeternae tradi memoriae et ipse se velle non dissimulare eodem libello testatus / esset et esse utile iuventuti liberorum posterorumque nostrorum iudicaret / item quo testatior esset Drusi Caesaris pietas placere uti libellus quem is proxi/mo senatu recitasset in aere incideretur eoque loco figeretur quo patri eius ipsique placuisset / itemque hoc s(enatus) c(onsultum) in aere incideretur cum eo s(enatus) c(onsulto) quod factum est a(nte) d(iem) XVII Kal(endas) Ian(uarias) idque aes in Palatio in / porticu quae est ad Apollinis in templo quo senatus haberetur figeretur item senatum vel/le atque aequm censere quo facilius pieas omnium ordinum erga domum Augustam et consen/su universorum civium memoria honoranda Germanici Caesaris appareret uti co(n)s(ules) hoc / s(enatus) c(onsultum) cum edicto suo proponerent iuberentque mag(istratus) et legatos municipiorum et coloniar/um descriptum mittere in municipia et colonias Italiae et in eas colonias quae essent in / rovinciis eos quoque qui in provinci(i)s prae(e)ssent recte atque ordine facturos si hoc s(enatus) c(onsultum) de/disse(n)t operam ut quam celeberrmo loco figeretur utique M(arcus) Messalla M(arcus) Aurelius / Cotta Maximus co(n)s(ules) designati cum magistratum inissent primo quoque tempore cum per / auspicia liceret sine binum trinumve nundinum prodictione legem ad populum de / honoribus Germanici Caesaris ferendam cur(ar)ent cens(uere) i(n) s(enatu) f(uerunt) CCLXXXV h(oc) s(enatus) c(onsultum) per relatio/nem secundam factum est unum // ]io tenu[3] / eius templi u[tique duae statuae equestres eburneae Germanici Cae]/saris fiant qua[e in aede Concordiae circa statuas C(ai) et L(uci) Caesarum filio]/rum divi August[i ponantur et inde circiensi pompa praeferantur per] / ludos Victoria[e Caesaris 3 ludos divi] / Augusti ludo[s 3 et ludos plebeios et natalicios Ti(beri) Cae]/saris Augusti e[aeque statuae equestres cum reponendae erunt in aede] / Concordiae re[ponantur quique cumque eos ludos qui s(upra) s(cripti) s(unt) faciet is uti] / eae statuae equ[estres eburneae Germanici Caesaris quae ex h(ac) r(ogatione) futurae] / sunt praefer[antur circiensi pompa et post reponantur in aede Concordi]/ae curet ut[ique 3 ob quam] / causam in pub[licum 3] / utique in Palatio [in porticu quae est ad Apollinis in eo templo in quo senatus] / haber solet in[ter imagines virorum inlustris ingeni Germanici Caesa]/ris et Drusi Ger[manici patris eius naturalis fratris Ti(beri) Caesaris Aug(usti)] / qui{m} ipse quoqu[e facundi ingeni fuit imagines ponantur supra capita] / columnarum [eius fastigi quo simulacrum Apollinis tegitur] / utique Salii car[minibus suis nomen Germanici Caesaris pro honorifi]/ca memoria in[terponant qui honos C(aio) quoq(ue) L(ucio) Caesarib(us) fratr(ibus) Ti(beri)] / Caesaris Augu[sti habitus est utique ad X centur(ias) Caesarum quae] / de co(n)s(ulibus) et praeto[ribus destinandis suffragium ferre solent adiciantur]