AE 2005, 691

Home > Europe > France > Corse > Aléria > AE 2005, 691

Dating

No information available.

Text

Imp(erator) Caesar divi Traiani Parthici f(ilius) divi Nervae nepos Traianus Hadrianus Aug(ustus) pontif(ex) max(imus) tribunic(ia) potest(ate) XII co(n)s(ul) III p(ater) p(atriae) iis qui militaverunt in classe praetoria Misenensi quae est sub Iulio Frontone sex et viginti stipendiis emeritis dimissis honesta missione quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas a(nte) d(iem) XII K(alendas) Mart(ias) P(ublio) Iuventio Celso II Q(uinto) Iulio Balbo co(n)s(ulibus) ex gregale M(arco) Cominio Cubesti f(ilio) Vieloni Corso Cobas(io?) et Taiae fil(iae) eius et Tatiae fil(iae) eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in miro post templum divi Aug(usti) ad Minervam [Ti(beri)] Iul[i] Urbani [C(ai)] Caes[i R]omani Ti(beri) Claudi M[en]andri C(ai) Vettieni Modesti [L(uci)] Attei Atteiani L(uci) Pul[l]i [Verecundi] [C(ai)] Vettieni [He]rm[etis]