AE 1896, 21

Home > Asia > Turkey > Syria > Seleucia Pieria > AE 1896, 21

Dating

No information available.

Text

C(aius) Fabullius Macer optio classis praetor(iae) Misenatium III(triere) / Tigride emit puerum natione Transfluminianum / nomine Abban quem Eutychen sive quo alio nomine / vocatur annorum circiter septem pretio denariorum / ducentorum et capitulario portitorio de Q(uinto) Iulio / Prisco milite classis eiusdem et triere eadem eum pue/rum sanum esse ex edicto et si quis eum puerum / partemve quam eius evicerit simplam pecuniam / sine denuntiatione recte dare stipulatus est Fabul/lius Macer spopondit Q(uintus) Iulius Priscus id fide sua / et auctoritate esse iussit C(aius) Iulius Antiochus mani/pularius III(triere) Virtute / eosque denarios ducentos qui s(upra) s(cripti) sunt probos recte / numeratos accepisse et habere dixit Q(uintus) Iulius Priscus / venditor a C(aio) Fabullio Macro emptore et tradedisse(!) ei / mancipium s(upra) s(criptum) Eutychen bonis condicionibus / actum Seleuciae Pieriae in castris in hibernis vexilla/tionis clas(sis) pr(aetoriae) Misenatium VIIII Kal(endas) Iunias Q(uinto) Servilio / Pudente et (ucio) Fufidio Pollione co(n)s(ulibus) / Q(uintus) Iulius Priscus mil(es) III(triere) Tigride venddi C(aio) Fabullio Macro optioni / III(triere) eadem puerum meum Abbam quem et Eutychen et re/cepi pretium denarios ducentos ita ut s(upra) s(criptum) est / C(aius) Iulius Titianus(?) suboptio III(triere) Libero Patre et ipse rogatus pro G(aio!) Iulio Anti{h}oc(h)o manipulario III(triere) Virtute qui negavit se lit(t)eras / scire eum spondere et fide suam et auctoritate esse Abbam cuen(!) ed(!) Eutychen puerum ed(!) pretium eius denarios ducentos / ita ut s(upra) {S} scr[i]ptum est / C(aius) Arruntius Valens suboptio III(triere) Salute signavi / G(aius!) Iulius Isidorus |(centurio) III(triere) Providentia signavi / G(aius!) Iulius Demetrius bucinator pri[n]cipalis III(triere) Virtute signavi